— 77 —
LXII.
Cum corpus durum a
fluido sic defertur,
non idcirco moveri.

      Quinimo, si ad veram et absolutam motus naturam
attendamus, quae consistit in translatione corporis
moti ex vicinia corporum aliorum sibi contiguorum,
et in utroque ex corporibus, quae se mutuo contingunt,
est aequalis, quamvis non eodem modo soleat nominari:
plane agnoscemus, non tam proprie moveri corpus
durum, cum sic a fluido ipsum continente defertur,
quam si non ab eo deferretur, quia tunc nempe
a vicinis istius fluidi particulis minus recedit.
Descartes PPh 77