— 434 —
      At vero in omni quaestione, quamvis aliquid debeat
esse incognitum, alioqui enim frustra quaereretur,
oportet tamen hoc ipsum certis conditionibus ita esse
— 435 —
designatum, ut omnino simus determinati ad unum
quid potius quam ad aliud investigandum. Atque hae
sunt conditiones, quibus examinandis statim ab initio
dicimus esse incumbendum: quod fiet, si ad singulas
distincte intuendas mentis aciem convertamus, inquirentes
diligenter quantum ab unaquaque illud ignotum
quod quaerimus sit limitatum; dupliciter enim hic
falli solent humana ingenia, vel scilicet aliquid amplius
quam datum sit assumendo ad determinandam
quaestionem, vel contra aliquid omittendo.
Descartes Reg 434-435