— 434 —
      Frequenter enim nonnulli in propositionibus investigandis
ita festinant, ut ad illarum solutionem vagum
ingenium applicent, antequam animadverterint, quibusnam
signis rem quaesitam, si forte occurrerit, internoscent:
non minus inepti quam puer aliquo missus a
domino, qui tam cupidus esset obsequendi, ut currere
festinaret nondum mandatis acceptis, nec sciens quonam
ire juberetur.
Descartes Reg 434