— 78 —
XIV. Voluntas.

      Hac cognitione et luce praevia omnia cognoscente atque
distinguente et uniuscuiusque rei captum atque dignitatem
cognoscente, succedit actus illius voluntatis omnia
perficientis et ad bonum optimumque finem dirigentis, promoventis
et perducentis; quae sane voluntas, cum omnipotens
sit atque omnisciens, non potest irregularitate ulla
praevaricare, quin potius ipsa est ipsissima regula, rectitudo
atque iustitia.
Bruno Sum 78