— 347 —
      Par. III. Quae autem Art. 9. et 10. praec. Cap. ostendimus, ex
communi imperii Aristocratici natura deducuntur, ut et ratio
numeri Patriciorum ad numerum multitudinis, et qualis eorum
aetas, et conditio esse debeat, qui Patricii sunt creandi, ita ut
nulla circa haec oriri possit differentia, sive imperium una,
sive plures urbes teneant. At supremi Concilii alia hic debet
esse ratio. Nam, si quae imperii Urbs supremo huic Concilio
congregando destinaretur, illa revera ipsius imperii caput esset;
atque adeo vel vices servandae essent, vel talis locus huic
Concilio esset designandus, qui Civitatis jus non habeat, quique
ad omnes aeque pertineat. Sed tam hoc, quam illud, ut dictu
facile, ita factu difficile est, ut scilicet tot hominum millia extra
Urbes saepe ire, vel ut jam hoc, jam alio in loco convenire debeant.
      Par. IV. Verum ut recte, quid in hac re fieri oporteat, et qua ratione
hujus imperii Concilia instituenda sint, ex ipsius natura, et
conditione concludere possimus, haec consideranda sunt, nempe
quod unaquaeque Urbs tanto plus juris, quam vir privatus habeat,
quanto viro privato potentior est ( per Art. 4. Cap. 2. ); et consequenter
unaquaeque hujus imperii Urbs ( vide Art. 2. hujus Cap. )
tantum juris intra moenia, seu suae jurisdictionis limites habeat,
quantum potest. Deinde quod omnes urbes non ut confoederatae, sed
ut unum imperium constituentes invicem sociatae, et unitae sint, sed
ita, ut unaquaeque urbs tanto plus juris in imperium, quam reliquae
obtineat, quanto reliquis est potentior; nam qui inter inaequales
aequalitatem quaerit, absurdum quid quaerit. Cives quidem aequales
merito aestimantur, quia uniuscujusque potentia cum potentia totius
imperii comparata nullius est considerationis. At urbis cujuscunque
potentia magnam partem potentiae ipsius imperii constituit,
et eo majorem, quo ipsa urbs major est; ac proinde omnes
urbes aequales haberi nequeunt. Sed ut uniuscujusque potentia,
ita etiam ejusdem jus ex ipsius magnitudine aestimari debet. Vincula
vero, quibus adstringi debent, ut unum imperium componant,
apprime sunt ( per Art. 1. Cap. 4. ) Senatus, et forum. Quomodo
autem eae omnes his vinculis ita copulandae sunt, ut earum tamen
unaquaeque sui juris, quantum fieri potest, maneat, breviter
— 348 —
hic ostendam.
Spinoza TP 347-348