— 503 §21 —
21. Atque inde
non sequitur, quod tunc substantia simplex careat omni perceptione.
Fieri hoc nequit per rationes modo dictas: neque
enim perire, nec sine omni variatione subsistere posset, quae
aliud esse nequit quam ipsius perceptio. Enimvero quando
ingens adest exiguarum perceptionum multitudo, ubi nihil distincti
occurrit, mens stupet, quemadmodum in gyrum aliquoties
celeriter acti vertigine corripimur, qui attentionem
evanescere facit, ita ut nihil distinguere valeamus. Istiusmodi
statum ad tempus animalibus mors conciliare valet.
Leibniz Mon 503 §21