— 78 —
XIII. Cognitio.

      Ipse est lux, tum omnia videns, tum omnia videre faciens,
quem nihil latet; quia quemadmodum quaecunque
sunt, illius praesentia sunt, quo absente nihil esset. Ita et
quaecunque cognoscunt, vident, cognoscuntur atque videntur,
sub illius lumine claritatem atque evidentiam concipiunt,
cuius cognitio neque sensus est, sed sensum faciens,
neque ratio est, sed rationem ordinans seu promovens,
neque intellectus rationis opus consequens, sed mens omnem
intellectum, rationem atque sensum antecedens et superastans,
lux inaccessibilis omnem lucem terminans a nullo
terminata.
Bruno Sum 78