— 76 —
      Postea vero multa paulatim experimenta fidem omnem
quam sensibus habueram labefactarunt; nam et
interdum turres, quae rotundae visae fuerant e longinquo,
quadratae apparebant e propinquo, et statuae permagnae,
in eorum fastigiis stantes, non magnae e terra
spectanti videbantur; et talibus aliis innumeris in rebus
sensuum externorum judicia falli deprehendebam.
Nec externorum duntaxat, sed etiam internorum;
— 77 —
nam quid dolore intimius esse potest? Atqui
audiveram aliquando ab iis, quibus crus aut brachium
fuerat abscissum, se sibi videri adhuc interdum dolorem
sentire in ea parte corporis qua carebant; ideoque
etiam in me non plane certum esse videbatur
membrum aliquod mihi dolere, quamvis sentirem in
eo dolorem. Quibus etiam duas maxime generales dubitandi
causas nuper adjeci: prima erat, quod nulla
unquam, dum vigilo, me sentire crediderim, quae non
etiam inter dormiendum possim aliquando putare me
sentire; cumque illa, quae sentire mihi videor in somnis,
non credam a rebus extra me positis mihi advenire,
non advertebam quare id potius crederem de iis
quae sentire mihi videor vigilando. Altera erat, quod
cum authorem meae originis adhuc ignorarem, vel saltem
ignorare me fingerem, nihil videbam obstare quominus
essem natura ita constitutus ut fallerer, etiam
in iis quae mihi verissima apparebant. Et quantum ad
rationes quibus antea rerum sensibilium veritatem
mihi persuaseram, non difficulter ad illas respondebam.
Cum enim viderer ad multa impelli a natura, quae
ratio dissuadebat, non multum fidendum esse putabam
iis quae a natura docentur.
Descartes Med 76-77