— 128 —
ARTIC. XXXI.

      Totum fluvium non dicimus esse locum, sed spacium
ipsum potius in quo fluvius est. Neque sphaerae
medium aut ultimum locus esse potest, sed spacium
quod implet illa, et ideo quamvis corpori non sit aliquid
extra, erit nihilominus in loco.
RATIO.

      Si locus sit spacium, inquit Aristoteles, infinita erunt
loca, translato enim aere et aqua, idem facerent partes
omnes. At nobis non inconvenit, partes aquae esse in
aqua, sicut in toto: in spacio autem sicut in loco quas
sane finitas sive infinitas accipias, finita infinitaque
illis debebuntur, quae repleant, spacia? Sique velis unum
continuum corpus aliqua ratione indefinitum secundum
partes accipere, non urgebo. Cum itaque tota
aqua transfertur, et partes aquae consequenter transferuntur,
non est necessarium quod locus transferatur:
et consequenter loci sit locus: ut enim totum et partes
transferuntur, ita totum atque partes locum mutant:
dum tamen spacium, quod universi spacii pars est, immobile
permaneat. Quamvis igitur partes non mutent
situm in toto, locum tamen cum toto mutant, ubi in
aliud spacium transmigrant. Aequivoce sane ad locum,
qui est pars spacii universi, dicitur locus qualis est vas:
quod cum aqua plenum, de loco in loco transferatur,
— 129 —
locus cum locato transferri dicitur, proprie autem non
minus locatum quoddam est vas, quam aqua. Ex his
patet ratio, quare non totum fluvium, vel aliusmodi
quidpiam dicimus esse locum, sed spacium in quo fluvius
est. Non coelum est locus, nec coeli quiddam, sed
spacium in quo coelum est. Non inquam medium in
coelo et ultimum locus est, sed spacium id erit, quod
medio et ultimo terminatur. [>]
Bruno Acr 128-129