— 118 —
Propositio XXXVIII.

      Illa, quae omnibus communia, quaeque aeque in parte, ac in
toto sunt, non possunt concipi, nisi adaequate.

Demonstratio.

      Sit A aliquod, quod omnibus corporibus commune, quodque
aeque in parte cujuscunque corporis ac in toto est. Dico A non
posse concipi, nisi adaequate. Nam ejus idea (per Coroll. Prop. 7.
hujus
) erit necessario in Deo adaequata, tam quatenus ideam Corporis
humani, quam quatenus ideas habet ejusdem affectionum,
quae (per Prop. 16. 25. et 27. hujus) tam Corporis humani, quam
corporum externorum naturam ex parte involvunt, hoc est (per
Prop. 12. et 13. hujus
), haec idea erit necessario in Deo adaequata,
quatenus Mentem humanam constituit, sive quatenus ideas habet,
— 119 —
quae in Mente humana sunt; Mens igitur (per Coroll. Prop. 11. hujus)
A necessario adaequate percipit, idque tam quatenus se,
quam quatenus suum vel quodcunque externum corpus percipit,
nec A alio modo potest concipi. Q.E.D.
Corollarium.

      Hinc sequitur, dari quasdam ideas, sive notiones omnibus hominibus
communes. Nam (per Lem. 2.) omnia corpora in
quibusdam conveniunt, quae (per Prop. praeced.) ab omnibus debent
adaequate, sive clare, et distincte percipi.
Spinoza E 118-119