— 118 —
Propositio XXXVII.

      Id, quod omnibus commune (de his vide supra Lemma 2),
quodque aeque in parte, ac in toto est, nullius rei singularis
essentiam constituit.

Demonstratio.

      Si negas, concipe, si fieri potest, id essentiam alicujus rei singularis
constituere; nempe, essentiam B. Ergo (per Defin. 2. hujus)
id fine B non poterit esse, neque concipi; atqui hoc est contra
Hypothesin: Ergo id ad essentiam B non pertinet, nec alterius
rei singularis essentiam constituit. Q.E.D.
Spinoza E 118