— 76 —
      CXXVIII. Hinc perspicue palam cernis, Jus Optimum
quod hactenus Romanorum proprium putatum
est, esse juris gentium origine, juris Romani custodia;
id namque quisque populus liber inter suos habebat;
Romani autem juris gentium custodia, hoc est jure
victoriae victis populis ademere, et sic inter suos conservarunt.
Quod plane demonstrat Cicero de Haruspicum
Responsis
, ubi inquit; Multae sunt domus in hac Urbe,
P. C., atque haut scio, an pene cunctae jure optimo,
sed tamen jure privato
: cujus species mox enumerat,
jure hereditario, jure nexus mancipj etc. ubi antiquissimi
juris gentium illustre vestigium agnoscitur, cum
distinguat jus optimum a jure privato hereditatis, nexus
mancipj
etc. Quem Ciceronis locum pro hac tanta antiquitate
nulli rectius, quam Hispani, Gens ejus, quod
semel placuit, gravissima, explicarent, apud quos in haec
usque tempora hoc jus optimum domorum perdurat, quod
dicunt, ut Otalora de Hispanorum Nobilitate testatur,
— 77 —
solar conoçido: et patricium definiunt, hombre de solar
conoçido
, et patriciam gentem vel familiam appellant,
solariega.
Vico Univ20 76-77