— 76 —
LXI.
Cum corpus fluidum
totum simul versus
aliquam partem fertur,
necessario secum
deferre corpus durum
quod in se continet
.
      Atque ex his clare percipitur, corpus durum undique
fluido cinctum, et in illo quiescens, ibi tanquam
in aequilibrio consistere; ac quantumvis sit magnum,
semper tamen a minima vi posse in hanc vel illam partem
impelli: sive illa vis aliunde adveniat, sive in hoc
sit sita, quod fluidum istud, totum simul, versus aliquem
— 77 —
locum feratur, ut flumina feruntur versus mare,
ac totus aër, Euro flante, fertur versus Occidentem.
Quod ubi contingit, omnino necesse est, corpus durum,
in tali fluido existens, simul cum ipso deferri; nec
obstat regula illa quarta, juxta quam, ut paullo ante
dictum est, corpus quiescens a nullo alio se minori,
quantumvis celeriter acto, potest ad motum impelli.
Descartes PPh 76-77