— 76 —
LX.
Non posse tamen ab isto
fluido majorem celeritatem
acquirere,
quam habeat a duro,
a quo impulsum est
.
      Superest tantum hic explicandum, cur paulo ante
non dixerim, mutari absolute determinationem particularum
ayuo, sed mutari in quantum hoc requiritur,
ad motum corporis B non impediendum. Quippe

hoc corpus B non potest
celerius moveri, quam a
vi adventitia impulsum est,
quamvis saepe omnes particulae
fluidi FD multo plus
habeant agitationis. Hocque
unum est ex iis, quae nobis inter philosophandum
praecipue sunt observanda, ut ne cui causae ullum effectum
tribuamus, qui potentiam ejus excedat. Ita
ponentes corpus durum B, in medio fluidi FD prius
immotum, nunc ab externa aliqua vi, exempli causa,
a manu mea, tardo motu impelli: cum haec sola impulsio
meae manus sit causa cur moveatur, credi non
debet ipsum celerius moveri quam impellitur; et quamvis
omnes fluidi particulae multo celerius moveantur,
non putandum est eas determinari ad motus circulares
aeioa et ayuoa et similes, quae sint celeriores hac impulsione,
sed ipsas, quatenus celerius aguntur, in quaslibet
alias partes, ut prius, ferri.
Descartes PPh 76