— 76 —
Igitur si
lux est directio orbiculorum,
quae in instanti fiat, orbiculi
haud possunt in una sui parte
dirigi, quae extensa sit. Nam
extensa sunt extremis disterminata;
extrema mediis dissita: extrema
autem, et media tempore
et vero motu percurruntur.
Itaque quo lux conatu, et temporis
instanti gignatur, orbiculi
in punctis, quorum nulla
pars sit, dirigi debent. En res in
natura esset, quae nullam haberet
extensionem. Sed enim ista
puncta, in quibus diffundi lucem,
oboriri tenebras dicunt,
sunt nimis corpulenta; [>]
Vico Ant 76