— 77 —
XII. Perfectio.

      Quae omnia ita sunt constituta, ut melius non ullo
pacto constitui possint et ordinari, quando unicuique pro
sua capacitate et propriae speciei conditione, pro natura,
virtute, actione, susceptione, formatione, duratione est
elargitum, quandoquidem ex conditionibus materiae subiectae
tum secundum speciem, tum secundum numerum, nihil
est quod a quoquam possit vel digne adimi vel digne apponi,
iuxta quem sensum dictum est a Mose, omnia esse
— 78 —
valde bona; haud quidem si ad singulorum votum et appetitum
spectemus (quandoquidem singula in praesenti
specie et numero desiderant perpetuari), sed si ad ipsius
universi ordinem spectemus.
Bruno Sum 77-78