— 388 —
      Principium primum et vere unicum propositio simplex sit necesse est;
alias plures tacite complexa propositiones unici principii speciem tantummodo
mentiretur. Si itaque est propositio vere simplex, necesse est, ut sit vel affirmativa
vel negativa. Contendo autem, si sit alterutrum, non posse esse universale,
omnes omnino veritates sub se complectens; nempe si dicas esse affirmativum,
non posse esse veritatum negantium principium absolute primum, si
negativum, non posse inter positivas agmen ducere.
Kant ND 388