— 346 —
      Par. XLVIII. Quos lex jurare cogit, a perjurio multo magis
cavebunt, si per salutem patriae, et libertatem, perque supremum
Concilium, quam si per Deum jurare jubeantur. Nam, qui per
Deum jurat, privatum bonum interponit, cujus ille aestimator est: at
qui jurejurando libertatem, patriaeque salutem interponit, is per
commune omnium bonum, cujus ille aestimator non est, jurat, et, si
pejerat, eo ipso se patriae hostem declarat.
      Par. XLIX. Academiae, quae sumptibus Reipublicae fundantur, non
tam ad ingenia colenda, quam ad eadem coercenda instituuntur. Sed
in libera Republica tum scientiae, et artes optime excolentur, si unicuique
veniam petenti concedatur publice docere, idque suis sumptibus,
suaeque famae periculo. Sed haec, et similia ad alium locum
reservo. Nam hic de iis solummodo agere constitueram, quae ad
solum imperium Aristocraticum pertinent.
Caput IX.

      Par. I. Huc usque hoc imperium consideravimus, quatenus ab
una sola urbe, quae totius imperi i caput est, nomen
habet. Tempus jam est, ut de eo agamus, quod plures urbes tenent,
quodque ego praecedenti praeferendum existimo. Sed ut utriusque
differentiam, et praestantiam noscamus, singula praecedentis
imperii fundamenta perlustrabimus, et, quae ab hoc aliena
sunt, rejiciemus, et alia, quibus niti debeat, eorum loco jaciemus.
      Par. II. Urbes itaque, quae Civitatis jure gaudent, ita conditae,
et munitae esse debent, ut unaquaeque sola sine reliquis subsistere
quidem non possit, sed contra etiam, ut a reliquis deficere nequeat
absque magno totius imperii detrimento; hoc enim modo semper
unitae manebunt. At quae ita constitutae sunt, ut nec se conservare,
— 347 —
nec reliquis formidini esse queant, eae sane non sui, sed reliquarum
juris absolute sunt.
Spinoza TP 346-347