— 77 —
X. Potentia. XI. Actus.

      Hinc licet illius omnipotentiam activam, qua omnia
sunt producta, vegetant, vivunt, moventur, inspicere;
ubi omnia, tanquam inferiora sub uno activo principio superiore
ordinata, exponuntur, subiiciuntur, assentiunt,
adstipulantur, obediunt, ulla absque contradictione, non aliter
quam lutum sub manu figuli, lignum sub manu fabri
lignarii, et unaquaeque materia disposita est sub voto et
definitione proprii opificis; qua stante inter potentiam
illam activam atque hanc passivam relatione, respectu
atque consensu sequitur ista entelechia, iste actus, haec
apprime commendabilis constitutio in universo et in partibus
universi.
Bruno Sum 77