— 433 —
      Res ex verbis quaeri dicimus, quoties difficultas in
orationis obscuritate consistit; atque huc referuntur
non solum omnia aenigmata, quale fuit illud Sphingis
de animali, quod initio est quadrupes, deinde bipes, et
tandem postea fit tripes; item, illud piscatorum qui,
stantes in littore, hamis et arundinibus ad pisces capiendos
instructi, aiebant se non habere amplius illos
quos ceperant, sed vice versa se habere illos quos nondum
capere potuerant, etc.; sed praeterea in maxima
parte eorum de quibus litterati disputant, fere semper
de nomine quaestio est. Neque oportet de majoribus
ingenijs tam male sentire, ut arbitremur illos res
ipsas male concipere, quoties easdem non satis aptis
verbis explicant: si quando, ex. gr., superficiem corporis
ambientis
vocant locum, nullam rem falsam revera
concipiunt, sed tantum nomine loci abutuntur, quod
ex usu communi significat illam naturam simplicem et
per se notam, ratione cujus aliquid dicitur hic esse vel
ibi; quae tota in quadam relatione rei, quae dicitur esse
in loco, ad partes spatij exterioris, consistit, et quam
nonnulli, videntes nomen loci a superficie ambiente esse
occupatum, ubi intrinsecum improprie dixerunt, et sic
— 434 —
de caeteris. Atque hae quaestiones de nomine tam frequenter
occurrunt ut, si de verborum significatione
inter Philosophos semper conveniret, fere omnes illorum
controversiae tollerentur.
Descartes Reg 433-434