— 75 —
Nec sane absque ratione, ob ideas
istarum omnium qualitatum quae cogitationi meae se
offerebant, et quas solas proprie et immediate sentiebam,
putabam me sentire res quasdam a mea cogitatione
plane diversas, nempe corpora a quibus ideae
istae procederent; experiebar enim illas absque ullo
meo consensu mihi advenire, adeo ut neque possem
objectum ullum sentire, quamvis vellem, nisi illud
sensus organo esset praesens, nec possem non sentire
cum erat praesens. Cumque ideae sensu perceptae essent
multo magis vividae et expressae, et suo etiam modo
magis distinctae, quam ullae ex iis quas ipse prudens
et sciens meditando effingebam, vel memoriae meae
impressas advertebam, fieri non posse videbatur ut a
meipso procederent; ideoque supererat ut ab aliis
quibusdam rebus advenirent. Quarum rerum cum
nullam aliunde notitiam haberem quam ex istis ipsis
ideis, non poterat aliud mihi venire in mentem quam
illas iis similes esse. Atque etiam quia recordabar me
prius usum fuisse sensibus quam ratione, videbamque
ideas quas ipse effingebam non tam expressas esse,
quam illae erant quas sensu percipiebam, et plerumque
ex earum partibus componi, facile mihi persuadebam
nullam plane me habere in intellectu, quam
non prius habuissem in sensu. Non etiam sine ratione
corpus illud, quod speciali quodam jure meum appellabam,
— 76 —
magis ad me pertinere quam alia ulla arbitrabar:
neque enim ab illo poteram unquam sejungi,
ut a reliquis; omnes appetitus et affectus in illo et
pro illo sentiebam; ac denique dolorem et titillationem
voluptatis in ejus partibus, non autem in aliis
extra illud positis, advertebam. Cur vero ex isto nescio
quo doloris sensu quaedam animi tristitia, et ex
sensu titillationis laetitia quaedam consequatur, curve
illa nescio quae vellicatio ventriculi, quam famem
voco, me de cibo sumendo admoneat, gutturis vero
ariditas de potu, et ita de caeteris, non aliam sane habebam
rationem, nisi quia ita doctus sum a natura;
neque enim ulla plane est affinitas (saltem quam ego
intelligam) inter istam vellicationem et cibi sumendi
voluntatem, sive inter sensum rei dolorem inferentis,
et cogitationem tristitiae ab isto sensu exortae. Sed et
reliqua omnia, quae de sensuum objectis judicabam, videbar
a natura didicisse: prius enim illa ita se habere
mihi persuaseram, quam rationes ullas quibus hoc
ipsum probaretur expendissem.
Descartes Med 75-76