— 127 —
Quomodo enim accidentalis
formae rationem obtinet respectu eius, cui non
inest ut forma? quomodo locus est locati forma, cum
sit alius, nempe continentis corporis superficies? quid
item ad locatum confert, et quid locato erit, si corporis
contenti ideo forma, quia corporis continentis superficies
est? Si porro locus non terminus, sed antiquiore
et generaliore, physica et rationali magis significatione,
spacium rei locatae aequale est, habet sane
locus suum terminum in spacio, sicut et res, et cum
— 128 —
re ipsa, cuius locus est: conterminatum item, nusquam
rei terminativum intelligitur.
Bruno Acr 127-128