— 476 —
      Coronidis loco tantum addo: cum principium omnium internarum actionum
s. vim elementorum insitam motricem esse necesse sit, et extrinsecus quidem
applicatam, quoniam illa praesens est externis, nec aliam ad movenda compraesentia
vim concipere possimus, nisi quae illa vel repellere vel trahere conatur,
neque porro posita sola vi repellente, elementorum ad componenda corpora
colligatio, sed dissipatio potius, sola autem attrahente colligatio quidem, non
vero extensio definita ac spatium intelligi queat, in antecessum iam quodammodo
intelligi posse, qui bina haec principia ex ipsa elementorum natura et
primitivis affectionibus deducere valet, eum ad explanandam interiorem corporum
naturam non contemnendi momenti operam contulisse.
Kant MoPh 476