— 117 —
Propositio XXXVI.

      Ideae inadaequatae, et confusae eadem necessitate consequuntur,
ac adaequatae, sive clarae, ac distinctae ideae.

— 118 —
Demonstratio.

      Ideae omnes in Deo sunt (per Prop. 15. p. 1.); et, quatenus ad
Deum referuntur, sunt verae (per Prop. 32. hujus), et (per Coroll.
Prop. 7. hujus
) adaequatae; adeoque nullae inadaequatae, nec confusae
sunt; nisi quatenus ad singularem alicujus Mentem referuntur
(qua de re vide Prop. 24. et 28. hujus): adeoque omnes tam
adaequatae, quam inadaequatae eadem necessitate (per Coroll. Prop.
6. hujus
) consequuntur. Q.E.D.
Spinoza E 117-118