— 117 —
Scholium.

      In Scholio Prop. 17. hujus partis explicui, qua ratione error in
cognitionis privatione consistit; sed ad uberiorem hujus rei explicationem
exemplum dabo nempe; Falluntur homines, quod se
liberos esse putant, <dat is, zy achten dat zy vrywilliglijk iets
konnen doen, of laten> quae opinio in hoc solo consistit, quod suarum
actionum sint conscii, et ignari causarum, a quibus determinantur.
Haec ergo est eorum libertatis idea, quod suarum actionum
nullam cognoscant causam. Nam quod ajunt, humanas actiones
a voluntate pendere, verba sunt, quorum nullam habent ideam.
Quid enim voluntas sit, et quomodo moveat Corpus, ignorant
omnes, qui aliud jactant, et animae sedes, et habitacula fingunt,
vel risum, vel nauseam movere solent. Sic cum solem intuemur,
eum ducentos circiter pedes a nobis distare imaginamur, qui error
in hac sola imaginatione non consistit, sed in eo, quod dum ipsum
sic imaginamur, veram ejus distantiam, et hujus imaginationis
causam ignoramus. Nam tametsi postea cognoscamus, eundem
ultra 600 terrae diametros a nobis distare, ipsum nihilominus
prope adesse imaginabimur; non enim solem adeo propinquum
imaginamur, propterea quod veram ejus distantiam ignoramus,
sed propterea, quod affectio nostri corporis essentiam solis involvit,
quatenus ipsum corpus ab eodem afficitur.
Spinoza E 117