— 75 —
LIX.
Corpus durum ab alio
duro impulsum, non
omnem suum motum
ab eo mutuari, sed
partim etiam a fluido
circumjacente
.
      Cum autem corpus B sic movetur versus C, non putandum
est, illud accipere suum motum a sola vi externa
ipsum impellente, sed maxima ex parte a fluidi particulis;
ita scilicet, ut eae quae componunt circulos
aeio et ayuo, tantum amittant de suo motu, quantum
acquirent eae particulae corporis duri B quae sunt inter
o et a: quippe quae jam facient partem motuum circularium
aeioa et ayuoa: quamvis, prout ulterius procedent
versus C, novis semper fluidi particulis jungantur.
Descartes PPh 75