— 75 —
LVIII.
Si quae fluidi particulae
tardius moveantur,
quam corpus durum
in eo existens, illud
hac in parte fluidi
rationem non habere.

      Ita ergo mutata determinatione particularum fluidi,
quae impediebant ne corpus B moveretur versus C,
hoc corpus B omnino incipiet moveri, et quidem eadem
cum celeritate, qua vis a fluido diversa illud pellit,
si supponamus in isto fluido nullas esse particulas,
quae non celerius, vel saltem aeque celeriter moveantur.
Nam, si quae tardius agantur, quatenus ex illis
constat, rationem fluidi non habet, neque tunc sufficit
minima quaeque vis ad corpus durum in hoc fluido
existens movendum; sed tanta requiritur, ut superet
resistentiam quae oritur ab istarum fluidi particularum
tarditate. Ac ideo saepe videmus aërem, aquam et alia
fluida, multum resistere corporibus, quae in ipsis valde
celeriter aguntur, iisdemque sine ulla difficultate cedere,
cum lentius procedunt.
Descartes PPh 75