— 372 —
      Cum enim ex antecedenti propositione patescat, coacervatas particulas
immediate se prementes non exercere latera versus pressionem altitudini proportionalem,
alia quaedam materia fluidi elementares partes intercedat necesse
est, qua mediante ponderis momentum quaquaversum dispertire possint aequabiliter.
At cum talis materia, quae alicubi pressa aliorsum semet eadem vi expandere
nititur, elastica communiter audiat: necesse est, ut moleculae fluidorum
solidae non sibi immediate, sed materiae cuidam elasticae ipsis intermistae
incumbant, cuius ope, quicquid desuper premit virium, versus latera eadem
quantitate agat.
Kant Ign 372