— 345 —
      Par. XLV. Aerarii Tribuni ex plebe etiam eligendi sunt, qui ejus
rationem non tantum Senatui, sed etiam Syndicis reddere teneantur.
      Par. XLVI. Ad Religionem quae spectant, satis prolixe ostendimus
in Tract. Theologico-Politico. Quaedam tamen tum omisimus,
de quibus ibi non erat agendi locus. Nempe quod omnes Patricii
ejusdem Religionis, sumplicissimae scilicet, et maxime Catholicae,
qualem in eodem Tractatu descripsimus, esse debeant. Nam apprime
cavendum est, ne ipsi Patricii in sectas dividantur, et ne alii
his, alii aliis plus faveant, et deinde, ne superstitione capti libertatem
subditis dicendi ea, quae sentiunt, adimere studeant. Deinde
quamvis unicuique libertas dicendi ea, quae sentit, danda est,
magni tamen conventus prohibendi sunt: atque adeo iis, qui alii
Religioni addicti sunt, concedendum quidem est, tot, quot velint,
templa aedificare, sed parva, et certae cujusdam mensurae, et in
locis aliquantulum ab invicem dissitis. At templa, quae patriae Religioni
dicantur, multum refert, ut magna, et sumptuosa sint, et
ut praecipuo ipsius cultui solis Patriciis, vel Senatoribus manus admovere
liceat, atque adeo ut solis Patriciis liceat baptizare, matrimonium
consecrare, manus imponere, et absolute ut templorum
veluti Sacerdotes, patriaeque Religionis vindices, et interpretes
agnoscantur. Ad concionandum autem, et ecclesiae aerario, ejusque
quotidianis negotiis administrandis aliqui ex plebe ab ipso Senatu
eligendi sunt, qui Senatus quasi vicarii sint, cui propterea rationem
omnium reddere teneantur.
      Par. XLVlI. Atque haec illa sunt, quae hujus imperii fundamenta
spectant, quibus pauca alia minus quidem principalia, sed magni
tamen momenti addam, nempe ut Patricii veste quadam, seu habitu
singulari, quo dignoscantur, incedant, et ut singulari quodam
titulo salutentur, et unusquisque ex plebe iis loco cedat, et si aliquis
Patricius bona sua aliquo infortunio, quod vitari nequit, amiserit,
idque liquido docere poterit, ut in integrum ex publicis bonis
— 346 —
restituatur. Sed si contra constet, eundem largitate, fastu, ludo,
scortis, etc. eadem consumpsisse, vel quod absolute plus debet,
quam est solvendo, ut dignitate cedat, et omni honore, officioque
indignus habeatur. Qui enim seipsum, resque suas privatas regere
nequit, multo minus publicis consulere poterit.
Spinoza TP 345-346