— 388 n1 —
      *) Vocibus analysis et synthesis duplex significatus communiter tribuitur.
Nempe synthesis est vel qualitativa, progressus in serie subordinatorum a ratione
ad rationatum, vel quantitativa, progressus in serie coordinatorum a parte data per
illius complementa ad totum. Pari modo analysis, priori sensu sumpta, est regressus
a rationato ad rationem, posteriori autem significatu regressus a toto ad partes ipsius
possibiles s. mediatas, h. e. partium partes, adeoque non est divisio, sed subdivisio compositi
dati. Tam synthesin quam analysin posteriori tantum significatu hic sumimus.

Kant Diss 388 n