— 76 —
VII. Materia.

      Cuius operationi universalis materia subest, quam ad
formationem omnium specierum ipse promovit, quamque
subinde ad particularium generationem, iuxta innumerabilium
individuorum vicissitudinem a subordinatis caussis
peragendam, per aeternitatem seculorum destinavit.
Bruno Sum 76