— 126 —
ARTIC. XXX.

      Stultum est locum ad esse materiam vel formam
coactare, cum possit esse, sitque aliud.
RATIO.

      Potuit sane Plato dixisse, materiam esse receptaculum
quoddam, et locum quoddam receptaculum esse.
Non propterea calumniae locus erat, ut, iuxta Aristotelis
— 127 —
censuram, receptaculum illi idem fuerit quod
materia, et materia idem ac receptaculum.
      Porro si Plato vel alius quispiam dixerit locum esse
materiam, talem intelligat materiam oportet, ad qualem,
et per qualem, in qua, et quae non sit rei
pars, sed rei subiectum propter receptivam facultatem,
et quia sicut eidem loco diversa succedunt corpora,
ita diversae formae eidem subiecto permanenti
similiter. Cur autem locum ad esse materiam vel formam
obliget Aristoteles, non satis indicat, postquam
in suis cathegoriis locum quantitatis speciem declaravit,
et postquam doctor iste negat locum esse
materiam vel formam, cum longe absit ab eo ut sit
pars rei. Determinat tandem esse aliquid, quod neque
materia, neque forma, neque compositum quid sit; sed
ferme quid logicum, suo more, et nescio quale semimathematicum,
ubi locum formam quandam astruit,
quia, uti forma, terminus rei est: oblitus eius rationis,
quae militat contra seipsum Aristotelem, non minus
bene quam contra Platonem. [>]
Bruno Acr 126-127