— 74 —
      Et primo quidem apud me hic repetam quaenam illa
sint quae antehac, ut sensu percepta, vera esse putavi,
et quas ob causas id putavi; deinde etiam causas expendam
propter quas eadem postea in dubium revocavi;
ac denique considerabo quid mihi nunc de
iisdem sit credendum.
      Primo itaque sensi me habere caput, manus, pedes,
et membra caetera ex quibus constat illud corpus, quod
tanquam mei partem, vel forte etiam tanquam me totum
spectabam; sensique hoc corpus inter alia multa
corpora versari, a quibus variis commodis vel incommodis
affici potest, et commoda ista sensu quodam voluptatis,
et incommoda sensu doloris metiebar. Atque,
praeter dolorem et voluptatem, sentiebam etiam in
me famem, sitim, aliosque ejusmodi appetitus; itemque
corporeas quasdam propensiones ad hilaritatem,
ad tristitiam, ad iram, similesque alios affectus; foris
vero, praeter corporum extensionem, et figuras, et
— 75 —
motus, sentiebam etiam in illis duritiem, et calorem,
aliasque tactiles qualitates; ac praeterea lumen, et colores,
et odores, et sapores, et sonos, ex quorum varietate
caelum, terram, maria, et reliqua corpora ab invicem
distinguebam.
Descartes Med 74-75