— 432 —
      Jamjam diximus, in solo intuitu rerum, sive simplicium,
sive copulatarum, falsitatem esse non posse;
neque etiam hoc sensu quaestiones appellantur, sed nomen
illud acquirunt, statim atque de ijsdem judicium
aliquod determinatum ferre deliberamus. Neque enim
illas petitiones tantum, quae ab alijs fiunt, inter quaestiones
numeramus; sed de ipsa etiam ignorantia, sive
potius dubitatione Socratis quaestio fuit, cum primum
ad illam conversus Socrates coepit inquirere, an verum
esset se de omnibus dubitare, atque hoc ipsum asseruit.
Descartes Reg 432