— 432 —
      Additur praeterea, difficultatem esse ad simplicissimam
reducendam, nempe juxta regulas quintam et
sextam , et dividendam juxta septimam: ut si magnetem
examinem ex pluribus experimentis, unum
post aliud separatim percurram; item si sonum, ut
dictum est, separatim inter se comparabo nervos A et B,
deinde A et C etc., ut postea omnia simul sufficienti
enumeratione complectar. Atque haec tria tantum occurrunt
circa alicujus propositionis terminos servanda
ab intellectu puro, antequam ejus ultimam solutionem
aggrediamur, si sequentium undecim regularum usu
indigeat; quae quomodo facienda sint, ex tertia parte
hujus Tractatus clarius patebit. Intelligimus autem
per quaestiones, illa omnia in quibus reperitur verum
vel falsum; quarum diversa genera enumeranda sunt
ad determinandum, quid circa unamquamque praestare
valeamus.
Descartes Reg 432