— 362 —
Atque ita per hanc
propositionem rejicimus illas omnes probabiles tantum
cognitiones, nec nisi perfecte cognitis, et de quibus
dubitari non potest, statuimus esse credendum. Et
quamvis valde paucas tales existere sibi fortasse persuadeant
litterati, quia scilicet ad cognitiones tales,
ut nimis faciles et unicuique obvias, communi quodam
gentis humanae vitio, reflectere neglexerunt: moneo
tamen longe esse plures quam putant, atque tales sufficere
ad innumeras propositiones certo demonstrandas,
de quibus illi hactenus non nisi probabiliter disserere
potuerunt. Et quia crediderunt indignum esse
— 363 —
homine litterato fateri se aliquid nescire, ita assuevere
commentitias suas rationes adornare, ut sensim
postea sibimetipsis persuaserint, atque ita illas pro
veris venditarint.
Descartes Reg 362-363