— 74 —
      Soleo vero alia multa imaginari, praeter illam naturam
corpoream, quae est purae Matheseos objectum,
ut colores, sonos, sapores, dolorem, et similia, sed
nulla tam distincte; et quia haec percipio melius sensu,
a quo videntur ope memoriae ad imaginationem pervenisse,
ut commodius de ipsis agam, eadem opera
etiam de sensu est agendum, videndumque an ex iis
quae isto cogitandi modo, quem sensum appello, percipiuntur,
certum aliquod argumentum pro rerum
corporearum existentia habere possim.
Descartes Med 74