— 116 —
Propositio XXXV.

      Falsitas consistit in cognitionis privatione, quam ideae inadaequatae,
sive mutilatae, et confusae involvunt.

— 117 —
Demonstratio.

      Nihil in ideis positivum datur, quod falsitatis formam constituat
(per Prop. 33. hujus); at falsitas in absoluta privatione <van
kennis> consistere nequit (Mentes enim, non Corpora errare, nec
falli dicuntur), neque etiam in absoluta ignorantia; diversa enim
sunt, ignorare, et errare; quare in cognitionis privatione, quam
rerum inadaequatae cognitio, sive ideae inadaequatae, et confusae
involvunt, consistit. Q.E.D.
Spinoza E 116-117