— 116 —
Propositio XXXIV.

      Omnis idea, quae in nobis est absoluta, sive adaequata, et
perfecta, vera est.

Demonstratio.

      Cum dicimus, dari in nobis ideam adaequatam, et perfectam, nihil
aliud dicimus (per Coroll. Prop. 11. hujus), quam quod in Deo,
quatenus nostrae Mentis essentiam constituit, detur idea adaequata,
et perfecta, et consequenter (per Prop. 32. hujus), nihil aliud dicimus,
quam quod talis idea sit vera. Q.E.D.
Spinoza E 116