— 116 —
Propositio XXXIII.

      Nihil in ideis positivum est, propter quod falsae dicuntur.
Demonstratio.

      Si negas, concipe, si fieri potest, modum positivum cogitandi,
qui formam erroris, sive falsitatis constituat. Hic cogitandi modus
non potest esse in Deo (per Prop. praeced.); extra Deum autem
etiam nec esse, nec concipi potest (per Prop. 15. p. 1.). Atque adeo
nihil potest dari positivum in ideis, propter quod falsae dicuntur.
Q.E.D.
Spinoza E 116