— 116 —
Propositio XXXII.
Omnes ideae, quatenus ad Deum referuntur, verae sunt.
Demonstratio.

      Omnes enim ideae, quae in Deo sunt, cum suis <Objectis et> ideatis
omnino conveniunt (per Coroll. Prop. 7. hujus), adeoque (per Ax.
6. p. 1.
) omnes verae sunt. Q.E.D.
Spinoza E 116