— 74 —
Atque quod hic dico de particulis
aeiouy, de omnibus etiam aliis fluidi FD, quae
in B impingunt, est intelligendum: quod nempe singulae
ex iis quae illud pellunt versus C, oppositae sint
totidem aliis, id ipsum in contrariam partem pellentibus;
— 75 —
quodque perexigua vis, illis adjuncta, sufficiat
ad harum determinationem mutandam; quodque,
quamvis nullae forte describant tales circulos, quales
hic repraesentantur aeio et ouya, haud dubie tamen
omnes circulariter, et aliquibus modis huic aequipollentibus,
moveantur.
Descartes PPh 74-75