— 74 —
Et ita, propter occursum corporis B,
non quidem sistetur ullo modo ipsarum [particularum] motus, sed
mutabitur tantum determinatio, nec incedent per lineas
tam rectas, vel tam prope accedentes ad rectam,
quam si in B non impingerent. Tandem denique accedat

nova aliqua vis, pellens
B versus C, haec vis,
quantumvis exigua, juncta
ei qua particulae fluidi, venientes
ab i versus o, ipsum
etiam pellunt versus
C, superabit eam qua venientes ab y versus a illud in
contrariam partem repellunt; atque ideo sufficiet ad
ipsarum determinationem mutandam, et efficiendum
ut ferantur secundum ordinem notarum ayuo, in quantum
hoc requiritur ad motum corporis B non impediendum:
quia, cum duo corpora determinantur ad
motum versus partes plane contrarias et sibi mutuo
oppositas, illud in quo major est vis, alterius determinationem
debet mutare.
Descartes PPh 74