— 74 —
      CXXVI. Sed heic certe illud quaeras; cur Romani
uni ex omnibus nationibus testimonium majorum
gentium juris perhibeant? Quia mira Romuli magnanimitas
Romae condendae in potentissimi Ethruscorum
Regni confinio, quod universo mari infero ad fretum
usque Siculum nomen dabat, et inter innumeras
minutas quidem sed fortissimas optimatium respublicas,
quot supra cum D. Augustino vidimus, et invicta
Gentis Romanae fortitudo adversus servitutem foris, et
acris Romanorum Patrum sui Quiritium Juris custodia
adversus Tyrannidem, et plebis libertatem domi, in qua ceteros
aliarum rerumpp. optimates superasse argumento est,
quod Romana gentes omnes subegerit; unde est felicitas
consecuta, ut terrarum Orbis jure gentium nempe per
justa bella victus Romano Imperio universus paruerit;
eae occasiones praestitere, ut Romani Patres praeter
ceteras nationes jus gentium majorum, seu jus privatae
violentiae
, ex quo respp. primum ortae, in illa
quae nuper memoravimus violentiae imitamenta
conversum diligentissime custodierint; et vim domi ademptam,
foris jure minorum gentium prolatam, quod definire
possis jus violentiae publicae, in quo stat omnis
justitia bellorum, iidem Romani in omnibus ferme bellis
summa sanctitate servarint: et ita super quo jure Civilia
Imperia primum orta, super eodem ipso Imperium
Romani protulere, ut latius lib. II. demonstrabimus. Si
autem has occasiones, aut Campani, aut Numantini,
aut Carthaginienses, a quibus solis Roma servitium metuit,
ut Cicero in una Agraria testatur, nacti essent;
ab una earum gente Jus Patrum Campanorum, aut
Numantinorum, aut Carthaginiensium haberemus.
Vico Univ20 74