— 344 —
      Par. XLIV. Qui in quocunque Concilio a Secretis sunt, et alii
ejusmodi ministri, quia suffragii jus non habent, eligendi sunt ex
plebe. Sed, quia hi diuturna negotiorum tractatione maximam rerum
agendarum notitiam habent, fit saepe, ut eorum consilio plus,
quam par est, deferatur, et ut status totius imperii ab eorum directione
maxime pendeat; quae res Hollandis exitio fuit. Nam id
sine magna multorum optimorum invidia fieri nequit. Et sane dubitare
non possumus, quin Senatus, cujus prudentia non a Senatorum,
sed ab administrorum consilio derivatur, maxime ab inertibus
frequentetur, et hujus imperii conditio non multo melior erit,
quam imperii Monarchici, quod pauci Regis Consiliarii regunt,
de quo vide Cap. 6. Art. 5. 6. et 7. Verumenimvero imperium,
prout recte, vel prave institutum fuerit, eo minus, aut magis erit
huic malo obnoxium. Nam imperii libertas, quae non satis firma
habet fundamenta, nunquam sine periculo defenditur; quod Patricii
ne subeant, ministros gloriae cupidos ex plebe eligunt, qui postea
vertentibus rebus, veluti hostiae, caeduntur ad placandam eorum
iram, qui libertati insidiantur. At ubi libertatis fundamenta
satis firma sunt, ibi Patricii ipsi ejusdem tutandae gloriam sibi expetunt,
studentque, ut rerum agendarum prudentia ab eorum
tantummodo consilio derivetur: quae duo in jaciendis hujus imperii
fundamentis apprime observavimus, nempe ut plebs tam a consiliis,
quam a suffragiis ferendis arceretur ( vid. Art. 3. et 4. hujus
Cap.
): Atque adeo ut suprema imperi i potestas penes omnes
Patricios, auctoritas autem penes Syndicos, et Senatum, et jus
denique Senatum convocandi, resque, ad communem salutem pertinentes
< daar in voor te stellen, en daar af te spreken en
te handelen > penes Consules, ex ipso Senatu electos, esset.
Quod si praeterea statuatur, ut qui a Secretis in Senatu, vel in aliis
Conciliis est, in quatuor, aut quinque ad summum annos eligatur, atque
ei secundus, qui a Secretis in idem tempus designatus sit, adjungatur,
— 345 —
qui interim laboris partem ferat, vel si in Senatu non unus,
sed plures a Secretis sint, quorum alius his, alius aliis negotiis detinetur,
nunquam fiet, ut administrorum potentia alicujus sit momenti.
Spinoza TP 344-345