— 275 —
      Par. V. Est enim hoc certum, et in nostra Ethica verum esse demonstravimus,
homines necessario affectibus esse obnoxios, et
ita constitutos esse, ut eorum, quibus male est, misereantur, et
quibus bene est, invideant, et ut ad vindictam magis, quam ad
misericordiam sint proni, et praeterea unumquemque appetere, ut
reliqui ex ipsius ingenio vivant, et ut probent, quod ipse probat,
et quod ipse repudiat, repudient unde fit, ut cum omnes pariter
appetant primi esse, in contentiones veniant, et, quantum possunt,
nitantur se invicem opprimere, et, qui victor evadit, magis
glorietur, quod alteri obfuit, quam quod sibi profuit. Et quamvis
omnes persuasi sint, Religionem contra docere, ut unusquisque
proximum, tanquam se ipsum amet, hoc est, ut jus alterius
perinde, ac suum, defendat, hanc tamen persuasionem in affectus
parum posse ostendimus. Valet quidem in articulo mortis, quando
scilicet morbus ipsos affectus vicit, et homo segnis jacet, vel
in templis, ubi homines nullum exercent commercium at minime
in foro, vel in aula, ubi maxime necesse esset. Ostendimus
praeterea, rationem multum quidem posse affectus coercere, et moderari;
sed simul vidimus viam, quam ipsa ratio docet, perarduam
esse; ita ut, qui sibi persuadent posse multitudinem, vel
qui publicis negotiis distrahuntur, induci, ut ex solo rationis praescripto
vivant, saeculum Poëtarum aureum, seu fabulam somnient.
      Par. VI. Imperium igitur, cujus salus ab alicujus fide pendet, et
cujus negotia non possunt recte curari, nisi ii, qui eadem tractant,
fide velint agere, minime stabile erit; sed, ut permanere possit,
res ejus publicae ita ordinandae sunt, ut qui easdem administrant,
sive ratione ducantur, sive affectu, induci nequeant, ut male fidi
sint, ceu prave agant. Nec ad imperii securitatem refert, quo
animo homines inducantur ad res recte administrandum, modo
res recte administrentur; animi enim libertas, seu fortitudo privata
virtus est; at imperii virtus securitas.
      Par. VII. Denique quia omnes homines, sive Barbari, sive culti
— 276 —
sint, consuetudines ubique jungunt, et statum aliquem civilem formant,
ideo imperii causas, et fundamenta naturalia non ex rationis
documentis petenda, sed ex hominum communi natura, seu conditione
deducenda sunt, quod in sequenti Capite facere constitui.
Spinoza TP 275-276