— 125 —
ARTIC. XXIX.

      Loci nimirum continere est, minime autem terminare.
RATIO.

      Continere quidem loci est, terminare autem alius
est principii, quod tantum et tale corpus locatum constituit:
certe tutius dixeris, illud, quod terminat locum, esse locatum,
quam e contra; nisi loci significationem
quis transferat ad vas in quo aqua vel aer
continendus, eiusdem mole atque figura terminetur:
— 126 —
alioqui ideo mihi tantus locus est in aere et in aqua,
quia ego tantus sum, et ideo terrae tantus locus est
in coelo sive spacio universi, quia terra tanta est.
      Differentia quidem inter locum et spacium haec
est, quia spacium est nomen absoluti, locus nomen
respectivi: hinc spacium est locus propter locatum, et
locatum maius, spacium maius exigat oportet: quod
si ita est, potius locatum terminat locum, quam
locus locatum: locatum enim definit contrahitque
spacium ad esse locum, talem locum, tantum locum:
quamvis nullum spacium sit sine corpore, sicut
nullum corpus est sine eo, quod occupet, spacio. Loci
porro est, ut sit alicubi in spacio: et spacii est, ut sit
ubique locus, et non alicubi in loco; si bene percipiant
Zeno et Aristoteles.
Bruno Acr 125-126