— 431 —
Ex quibus facile
percipitur, quomodo omnes quaestiones imperfectae ad
perfectas reduci possint, ut fusius exponetur suo loco;
et apparet etiam, quo modo haec regula [XIII] possit observari,
ad difficultatem bene intellectam ab omni superfluo
conceptu abstrahendam, eoque reducendam, ut
non amplius cogitemus nos circa hoc vel illud subjectum
versari, sed tantum in genere circa magnitudines
quasdam inter se componendas: nam, ver. gr., postquam
determinati sumus ad haec vel illa tantum de
magnete experimenta spectanda, nulla superest difficultas
in cogitatione nostra ab omnibus alijs removenda.
Descartes Reg 431