— 73 —
      Ad haec considero istam vim imaginandi quae in me
est, prout differt a vi intelligendi, ad mei ipsius, hoc est
ad mentis meae essentiam non requiri; nam quamvis
illa a me abesset, procul dubio manerem nihilominus
ille idem qui nunc sum; unde sequi videtur illam ab
aliqua re a me diversa pendere. Atque facile intelligo,
si corpus aliquod existat cui mens sit ita conjuncta ut
ad illud veluti inspiciendum pro arbitrio se applicet,
fieri posse ut per hoc ipsum res corporeas imaginer;
adeo ut hic modus cogitandi in eo tantum a pura
intellectione differat, quod mens, dum intelligit, se
ad seipsam quodammodo convertat, respiciatque aliquam
ex ideis quae illi ipsi insunt; dum autem imaginatur,
se convertat ad corpus, et aliquid in eo ideae
vel a se intellectae vel sensu perceptae conforme intueatur.
Facile, inquam, intelligo imaginationem ita
perfici posse, siquidem corpus existat; et quia nullus
alius modo aeque conveniens occurrit ad illam explicandam,
probabiliter inde conjicio corpus existere;
sed probabiliter tantum, et quamvis accurate omnia
investigem, nondum tamen video ex ea naturae corporeae
idea distincta, quam in imaginatione mea invenio,
ullum sumi posse argumentum, quod necessario concludat
aliquod corpus existere.
Descartes Med 73