— 75 —
III. Bonitas.

      Cuius bonitate omnia sunt bona, sicut cuius veritate
omnia vera, ut proxime dictum, mutatis tantummodo dictionibus.
Sic enim et omnia praeter ipsum participia sunt
mali, quia distinguuntur in id quod est bonum et id quo
est bonum, ubi illud quod subiectum bonitatis seu esse
boni non est bonitas neque bonum. In omnibus enim praeter
primum est distinctio eius quod est et eius quo est,
seu esse et essentiae. Bona autem tum naturaliter, quia a
bonitate illius naturali omnia habent bonum esse naturale;
et bonitate illius morali, quae est in institutione et
respectu et actu ad creaturas rationales, omnia sunt bona
bonitate morali. Et haec est duplex: altera consistit in
lege insita in ordine naturae, in qua bonitate omnes gentes
possunt consentire; altera quae consistit in ordine supernaturali,
secundum quam bonitatem quidam tantum,
quibus revelavit, boni sunt.
Bruno Sum 75